Quartam sessionem celebravimus die 11° mensis Ianuarii horā 7 vespertinā Britannicā.
Res in sessione tractatae
I. Vota pro anno novo proferunt sodales.
II. De nuntiis Latinis redivivis refert Christianus.
III. Ludus: “Video, video, quod tu non vides”: de animalibus.
IV. Suetonius, De grammaticis 9
VII. M. Antonius Gnipho, ingenuus in Gallia natus sed expositus, a nutritore suo manumissus institutusque (Alexandriae quidem, ut aliqui tradunt, in contubernio Dionysi Scytobrachionis; quod equidem non temere crediderim, cum temporum ratio vix congruat) fuisse dicitur ingenii magni, memoriae singularis, nec minus Graece quam Latine doctus; praeterea comi facilique natura, nec unquam de mercedibus pactus, eoque plura ex liberalitate discentium consecutus. Docuit primum in Divi Iulii domo pueri adhuc, deinde in sua privata. Docuit autem et rhetoricam, ita ut quotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret vero nonnisi nundinis. Scholam eius claros quoque viros frequentasse aiunt, in iis M. Ciceronem, etiam cum praetura fungeretur. Scripsit multa, quamvis annum aetatis quinquagesimum non excesserit.
X. Lucius Orbilius Pupillus Beneventanus, morte parentum, una atque eadem die inimicorum dolo interemptorum, destitutus, primo apparituram magistratibus fecit; deinde in Macedonia corniculo, mox equo meruit; functusque militia, studia repetit, quae iam inde a puero non leviter attigerat; ac professus diu in patria, quinquagesimo demum anno Romam consule Cicerone transiit docuitque maiore fama quam emolumento. Namque iam persenex pauperem se et habitare sub tegulis quodam scripto fatetur. Librum etiam, cui est titulus Περὶ ἀλογίας, edidit continentem querelas de iniuriis, quas professores neglegentia aut ambitione parentum acciperent. Fuit autem naturae acerbae, non modo in antisophistas, quos omni occasione laceravit, sed etiam in discipulos, ut et Horatius significat “plagosum” eum appellans, et Domitius Marsus scribens:
Si quos Orbilius ferula scuticaque cecidit.
Ac ne principum quidem virorum insectatione abstinuit; siquidem ignotus adhuc cum iudicio frequenti testimonium diceret, interrogatus a Varrone diversae partis advocato, quidnam ageret et quo artificio uteretur, gibberosos se de sole in umbram transferre respondit; quod Murena gibber erat. Vixit prope ad centesimum aetatis annum, amissa iam pridem memoria, ut versus Bibaculi docet:
Orbilius ubinam est, litterarum oblivio?
Statua eius Beneventi ostenditur in Capitolio ad sinistrum latus marmorea habitu sedentis ac palliati, appositis duobus scriniis. Reliquit filium Orbilium, et ipsum grammaticum professorem.
V. Titini fabula nubeculata. De insula nigra.
Fabula invenitur hic. Legimus paginam tertiam.