Sessio quinta anni academici 2022-2023

Sessionem celebravimus die 7 mensis Februarii anno 2023.

Res in sessione tractatae

I. De seminario Lexingtonensi narrat Maria nostra

II. Hygini fabulae

TIRESIAS (75)
In monte Cyllenio Tiresias Eueris filius pastor dracones venerantes dicitur baculo percussisse, alias calcasse; ob id in mulieris figuram est conversus; postea monitus a sortibus in eodem loco dracones cum calcasset, redit in pristinam speciem. Eodem tempore inter Iovem et Iunonem fuit iocosa altercatio, quis magis de re venerea voluptatem caperet, masculus an femina, de qua re Tiresiam iudicem sumpserunt, qui utrunque erat expertus. Is cum secundum Iovem iudicasset, Iuno irata manu aversa eum excaecavit; at Iovis ob id fecit, ut septem aetates viveret vatesque praeter ceteros mortales esset.

SEMELE (179)
Cadmus Agenoris et Argiopes filius ex Harmonia Martis et Veneris filia procreavit filias quattuor, Semelen Ino Agauen Autonoen, et Polydorum filium. Iovis cum Semele voluit concumbere; quod Iuno cum resciit, specie immutata in Beroen nutricem ad eam venit et persuasit, ut peteret ab Iove, ut eodem modo ad se quomodo ad Iunonem veniret, “ut intellegas”, inquit, “quae sit voluptas cum deo concumbere.” Itaque Semele petiit ab Iove, ut ita veniret ad se. Qua re impetrata Iovis cum fulmine et tonitribus venit et Semele conflagravit. Ex utero eius Liber est natus, quem Mercurius ab igne ereptum Nyso dedit educandum, et Graece Dionysus est appellatus.

III. Fabula nubeculata. Titinus, De insula nigra, pp. 13-14

Sententiam adscribas

Inscriptio electronica tua publici iuris non fiet. Versūs asterisco * distincti compleri debent.