Sessio septima anni academici 2022-2023

Sessionem celebravimus die 4 mensis Aprilis anni 2023.

Res in sessione tractatae

I. Centurio (1902) – Ioannes Pascoli

Ioannes Pascolius (Giovanni Pascoli, 1855-1912), optimus poeta Latinus et Italicus, inter alia carmina Latina sua (quae fortasse omnia hic inveniuntur) scripsit septem Carmina Christiana. In illis poeta noster, secus atque plerique qui carmina de antiquitate Romanā componunt, non de ducibus, pugnis praeclaris, monumentis rebusve monumentis dignis agit, sed potius de rebus humilioribus: exempli gratiā, de hominibus non nimis notis, de infantiā et pueritiā. Et quidem nostalgice atque Christiane.

  Olim
illic unde parant homines opobalsama lauti,
dum vagor, ecce lacus ad ripam visus amoeni
110 stans in navicula, medius caelique marisque,
quidam… quem dicam? stantem pro litore turbam
ingentem, tamquam pueros pater ipse, docebat.
Vox ripam leni plangebat flamine pulsa
alterni velut unda maris. Faciebat in aura
115 pendens verba velut de caeruleo suggestu.
Ipse videbatur blanda terram, mare, caelum
atque animos hominum tranquillavisse loquela.
Adstabant inopes omnes curisve remorsi
et querulae matres et servi torva tuentes:
120 laetitiam vultus illo dicente trahebant».
«Quid dicebat?» «Eram, nobis ut par erat, illo
in sermone rudis: iactatum saepe sed unum
edidici verbum». «Quod, sodes?» «Eloquar.
  Olim
deprendi mediis, sedeo ut nunc ipse, sedentem
125 in pueris. Matres teneros hinc inde ferebant
infantes, quos ille quidem contingeret: ultro
aequales annis currebant undique vestris.
Ille manu mulcens amplexabatur ad unum
omnes. At comites simul obiurgare, minari,
130 matribus irasci: tumidos pacare magister,
sive quis ille fuit. Mox me subeunte, velut si
sese in conspectum tacito pede larva dedisset,
fit fuga. Sed pueri galeam gladiumque paventes
in gremium cari se reiecere magistri.
135 Quid? num cernebant veteris vestigia caedis
restiteram. Tum triste quidem sed dulce sonans vox
illa meas, unam quam noram, venit ad aures…»
«Quid vero vox illa sonat?» «Nil milite dignum
profecto, pueri». «Quid, sodes?» «Eloquar.
  Olim,
140 huius cum gentis sacra versarer in urbe
perculit insolitus plebis concursus et aestus.
Omnibus e vicis effundebantur eodem
gestantes manibus ramos pallentis olivae:
tum vestimentis homines et frondibus artas
145 sternebant et flore vias, laudesque canebant
nescioquas, ut equis ubi currus ducitur albis.
Dum quae sit dubito vis illa aut qui furor, ecce
in tarda, pueri, vectum demiror asella
hunc hominem. Turbae veniens adridet ovanti.
150 Conclamant. Sequitur subsultim pullus asellam.
Interdum veritus ne in turba deerret alumnus,
respicit ille, manu pavidum demulcet et haeret.
Dum sic adsisto, me ultro cognovit, et illo
me praetergrediens afflavit murmure vocis».
155 «Quae vox illa fuit?» «Iam sum dicturus.
  Ad arcem
illam non longo primus post tempore pilus
miserat et silva derasam prorsus et herbis,
sed qua tum staret nullis radicibus arbos.
Scilicet adstabam crucibus. Quid quaeque teneret,
160 susque id deque fuit. Collis clamore sonabat
et probris. Veniente tamen iam vespere clamor
et tumor hinc et faex omnis concesserat urbis.
Iam non sole tholus templi fulgebat et auro.
Multa, ut nunc, pueri, circum volitabat hirundo,
165 et roseas memini fluitare per aera nubes.
Ad patrias Ulubras mihi tum remeasse videbar
et matris, velut in somnis, audire querelam.
Nescioqui caput attollo. Quemne in cruce tandem
adfixum clavis tum me vidisse putatis?
170 Illum qui parvos ad se miserosque sinebat.
Hic de infelici vepallidus arbore, iamque
ipsa in morte, mihi sceleris letique ministro
demisit vocem…» «Quae vox, pater, illa fuit?» «Pax».
(…)
Pueri circumspiciunt. Iam nocte silebant
omnia. Tempus erat cubitum discedere. Sed non
filius Albini satis exactoris habebat:
185 «Dic etiam: nobis terrarum impervius ullus
angulus est, Aetri? quem nos non vicimus, est quis?»

(totum carmen invenitur hic)

II. Fabula nubeculata. Titinus, De insula nigra, pp. 18-19

Sententiam adscribas

Inscriptio electronica tua publici iuris non fiet. Versūs asterisco * distincti compleri debent.