Sessio nona anni academici 2020-2021

Nonam sessionem celebravimus die 1° mensis Iunii horā 7 vespertinā Britannicā.

Res in sessione tractatae

I. Singuli participes de propositis circuli nostri narrant.

II. Asterix: Navis actuaria Obeligis (pp. 8-9)

III. Nuntii Latini (03.05.2019)

Fons ubi nuntii etiam audiri possunt

De Iaponia

Imperator Iaponiae Akihito potestatem deposuit. Kalendis Mais Naruhito filius maximus natu illi successit. In Iaponia imperator his ducentis annis numquam se munere abdicavit, sed petitu imperatoris Akihito, qui octoginta quinque annos natus valetudine laborat, lex mutata est. Dynastia Iaponiae, quae potestatem inde a quinto saeculo tenet, est in mundo vetustissima.

Kim et Putin convenerunt

Vladimir Putin, praesidens Russiae, et moderator Coreae septentrionalis Kim Jong-un Vladivostokii die Iovis (25.4.) convenerunt. Kim censebat pacem in paeninsula Coreana de USA dependere et consilia dolosa, quae Americani in conventu mense Februario in Vietnamia habito ostendissent, durissimis verbis vituperavit. Praesidentem Putin invitavit, ut Coream septentrionalem visitaret.

Populatio rhinocerotum periclitatur

Numerus rhinocerotum in mundo inter centum quindecim et centum triginta milia esse censetur. Populationi imminent venatores clandestini, habitationes rarescentes, inquinatio morbique. Ante duos annos plus ducenti rhinocerotes in Namibia anthrace perierunt. In viridario nationali Aethiopiae mense Aprili duodetriginta rhinocerotes de causa adhuc ignota mortui reperti sunt.

Interitus silvarum tropicalium imminet

Ordo Global Forest Watch annuam de statu silvarum tropicalium relationem nuper divulgavit. Anno proximo (2018) area silvarum maior quam Belgium disparuit. Silvae maximam partem delentur, ut alimenta, sicut caro bovina, oleum palmarum, socolata producantur. Investigatores praecipue propter silvas pluviales solliciti sunt. Plurimae silvae naturales caesae sunt in Brasilia. In ultimis silvis Brasiliensibus vivunt aborigines, qui numquam cum hominibus occidentalibus consuetudines habuerunt et silvis deletis habitationes perdunt. Magnus est interitus silvarum etiam in Columbia, Bolivia, Africa occidentali. In Ghana et Litore Eburneo etiam propter aurifodinas et culturam cacaonis silvae caeduntur.

Sententiam adscribas

Inscriptio electronica tua publici iuris non fiet.