Sessio tertia anni academici 2022-2023

Sessionem celebravimus die 6 mensis Decembris anno 2022.

Res inter sessionem tractatae

I. De pueris errantibus

Plautus, Menaechmi

25 postquam iam pueri septuennes sunt, pater
oneravit navem magnam multis mercibus
imponit geminum alterum in navem pater,
Tarentum avexit secum ad mercatum simul,
illum reliquit alterum apud matrem domi.
Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit.
30 mortales multi, ut ad ludos, convenerant:
puer aberravit inter homines a patre.
Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,
is puerum tollit avehitque Epidamnium.
pater eius autem postquam puerum perdidit,
35 animum despondit, eaque is aegritudine
paucis diebus post Tarenti emortuost
(…)
1112 Cum patre ut abii Tarentum ad mercatum, postea
inter homines me deerrare a patre atque inde avehi.

Acta et processus canonizacionis Beate Birgitte

Helena septem annorum, filia Laurencij Torisson, de opido Karlaby parrochia Petaris heredh Aboensis diocesis, feria secunda post festum Erici intrauit heremum densissimam sui patris opido circumiacentem, in quo sine cibo huc illucque discurrens per decem dies errabat cum ferocissimis bestijs videlicet vrsis, lupis diuersique generis serpentibus et huiusmodi permaxime multitudinis inhabitantibus. Ibidem conuersando et noctibus accubando quam pater cum multa vicinorum turba requirens diu et minime jnueniens desijt tandem casso labore atque superuacuo fatigatus. Post hec transactis aliquibus diebus fecit votum peregrinacionis pro filia perdita, si eam vivam jnuenire posset, et sequenti die, que erat feria quarta sequentis ebdomade, puella ipsa jnuenit jumentum in heremo discurrens separatim a grege et hoc sequens decima die ab hac, qua recessit, reuersa est in domum patris sui. Quesitaque, quomodo tam diu sine cibo viuere potuit, respondit se hijs diebus, antequam apropinquaret opido, esuriem non sensisse. O reuerenda domina, verum periclitancium refugium, iam in veritate comperi, quod insunt tibi vera misericordie viscera, quia te presciens jnuocandam, eciam priusquam jnuocareris, teneram puellam, ne deuoraretur a bestijs aut fame deficeret, defendisti. Hic homo cum filia et multa vicinorum turba xvij kalendas augusti Wastenas veniens ista nobis confessus est cum vere fidei juramento, quod testificabantur vicini sui, videlicet Bero Slukir de opido Lamershamby, Summepace de opido Asumundaby, Weroleon de opido Lappalax eiusdem diocesis atque parrochie.

(pp.138-139, ed. I. Collijn)

III. Fabula nubeculata. Titinus, De insula nigra, pp. 9-10.

Sententiam adscribas

Inscriptio electronica tua publici iuris non fiet. Versūs asterisco * distincti compleri debent.