Sessio prima anni academici 2020-2021

Primam sessionem celebravimus die 20 mensis Octobris horā 7 vespertinā Britannicā. Propter pestilentiam coronariam conveniendum erat ope Zoom, quod facere pergemus.

Res in sessione tractatae

I. Singuli de se ipso aliquid narrant

II. Ludus: de interrogatione obliqua

Rogo quidvideris(1)
videas(2)
visurus sis(3)
Rogavi quidvidisses(4)
videres(5)
visurus esses(6)

III. Fabula Aesopica

De puero oves pascente

Fons: Steinhowel 6.10 (textus ; editio; imagines in editionibus appositae; textus cum annotationibus de fabula auctoreque)

Steinhowel 1501 (fons)

Qui cognoscitur mentiri, ei veritas postea non creditur. De hoc talis dicitur fabula. Puer quidam, cum oves in eminentiori loco depasceret, sepius clamabat: Heus, o a lupis mihi succurrite! Qui circumaderant cultores agrorum, cultum omittentes ac illi occurrentes, ac nihil esse comperientes ad opera sua redeunt. Cum pluries puer id ioci causa fecisset, ecce cum lupus pro certo adesset, puer ut sibi succurratur, serio clamat; agricole id verum non esse putantes, cum minime occurrerent, lupus oves facile perdidit, nam puero mentienti non credebatur.

IV. Fabula sumpta ex Facetiis Pogii Bracciolini

Poggius Bracciolinus (1380-1457)

36 De Sacerdote Qui Caniculum Sepelivit

Erat sacerdos rusticanus in Tuscia admodum opulentus. Hic caniculum sibi carum, cum mortuus esset, sepelivit in coemeterio. Sensit hoc Episcopus, et, in ejus pecuniam animum intendens, sacerdotem veluti maximi criminis reum ad se puniendum vocat. Sacerdos, qui animum Episcopi satis noverat, quinquaginta aureos secum deferens, ad Episcopum devenit. Qui sepulturam canis graviter accusans, jussit ad carceres sacerdotem duci. Hic vir sagax: ‘O Pater,’ inquit, ‘si nosceres qua prudentia caniculus fuit, non mirareris si sepulturam inter homines meruit; fuit enim plus quam ingenio humano, tum in vita, tum praecipue in morte. ‘Quidnam hoc est?’ ait Episcopus. ‘Testamentum,’ inquit sacerdos, ‘in fine vitae condens, sciensque egestatem tuam, tibi quinquaginta aureos ex testamento reliquit, quos mecum tuli.’ Tum Episcopus et testamentum et sepulturam comprobans, accepta pecunia, sacerdotem absolvit.

Sententiam adscribas

Inscriptio electronica tua publici iuris non fiet.