Sessio altera anni academici 2020-2021

Alteram sessionem celebravimus die 17 mensis Novembris horā 7 vespertinā Britannicā.

Res in sessione tractatae

I. Singuli de otio aliquid narrant

II. Ludus. De horis indicandis

  • mane
  • meridie
  • vespere
  • nocte
  • hora prima, secunda, tertia, … antemeridiana/postmeridiana
1.12 am.hora prima minuta duodecima antemeridiana
2.30 am.hora secunda semis
2.15 am.hora secunda cum quadrante
2.45 am.hora secunda cum dodrante

III. Fabula sumpta ex Facetiis Pogii Bracciolini

217 De Fatuo Dormiente Cum Archiepiscopo Coloniensi

Archiepiscopus Coloniensis defunctus habebat in deliciis fatuum, qui secum in lecto cubabat. Cum aliquando Monialis eodem in lecto jaceret, sensit fatuus, qui in inferiori parte jacebat, plures solito esse in lecto pedes. Tacto uno pede, quaesivit, cujusnam is pes esset. Suum esse respondit Archiepiscopus. Cum alterum, deinde tertium, quartumque tetigisset, omnes Archiepiscopus respondit suos esse. Tum ille festinus surgens ad fenestram prodiit, magna voce exclamans: ‘Accurrite omnes ad videndum novum et insuetum monstrum. Noster enim Archiepiscopus quadrupes factus est!’ Ita patroni turpitudinem detexit. Insanior est certo fatuo, qui fatuis delectatur.

Poggius Bracciolinus (1380-1457)

IV. Fabula Aesopica

De ciconia et lupo

Fons: Odo of Cheriton 6 (textus ; textus cum annotationibus de fabula auctoreque)

Steinhowel 1501 (fons)

Contra crudeles dominos male remunerantes.
Semel Lupus fere ex uno osse strangulabatur. Quesitus fuit medicus. Dixerunt seruientes: Ciconia habet longum rostrum et poterit os a gutture extrahere. Quesita est Ciconia; merces magna est promissa. Venit et os a gutture extraxit. Mercedem quesiuit. Lupus nichil dare uoluit, dicens: Nonne, quando caput tuum fuit in ore meo, potui te interficere? Nonne sufficit tibi quod permisi te uiuere?
Sic rustici et pauperes, quando seruiunt, nullam mercedem habere possunt. Dicit enim dominus: Homo meus es; nonne magnum est, si te non excorio, si te uiuere permitto.

(Odo, 1180-1246)

Sententiam adscribas

Inscriptio electronica tua publici iuris non fiet.