Sessio quarta anni academici 2020-2021

Quartam sessionem celebravimus die 5° mensis Ianuarii horā 7 vespertinā Britannicā.

Res in sessione tractatae

I. Singuli de propositis anni novi aliquid narrant.

II. Locutiones quaedam utiles

  1. solvere = to pay
    (non ‘pagare’)
  2. fieri potest ut + coni. = it is possible that, possibly
  3. obviam fieri + dat. = to encounter somebody
  4. mihi opus est + abl. = I need …
    (non ‘necessitare’)
  5. studere + dat. = to study
  6. loqui + abl./ adv. = to speak…
    (Latine loquor; lingua Latina loquor)
  7. ita/sic = yes
  8. spero fore ut + coni. = I hope that
  9. licetne mihi? = may I?
  10. constitui ut + coni. = I have decided that

III. Ludus. De locis

I.

Quo is?accusativus
Ubi es?genitivus locativus

Exempla:

GenuaLondiniumLugdunum
LovaniumAmstelodamumMatritum
AntverpiaMelitaBerolinum
RomaNeo-Eboracum

II.

Quo is?accusativus
Ubi es?ablativus locativus

Exempla:

CarthagoAthenaeSyracusae
Pisae

III.

Quo is?in + accusativus
Ubi es?in + ablativus

Exempla:

GalliaBelgiumBrittannia
ScottiaHiberniaHispania
ItaliaCreta

IV. Sententiae Publilii Syri

Aut amat aut odit mulier, nil est tertium.
Amans quid cupiat scit, quid sapiat non vidit.
Amare et sapere vix deo conceditur.
Aliena nobis, nostra plus aliis placent.
Amicum an nomen habeas, aperit calamitas.
Beneficium qui dare nescit, iniuste petit.
Bene dormit, qui non sentit quam male dormiat.
Frustra cum ad senectam ventum est, repetas adulescentiam.
Habet suum venenum blanda oratio.

V. Fabulae Phaedri

1.18 Mulier Parturiens

Nemo libenter recolit qui laesit locum.
Instante partu mulier actis mensibus
humi iacebat, flebilis gemitus ciens.
Vir est hortatus, corpus lecto reciperet,
onus naturae melius quo deponeret.
‘Minime’ inquit ‘illo posse confido loco
malum finiri quo conceptum est initio’.

1.26 Vulpis et Ciconia

(…)
Ad cenam vulpes dicitur ciconiam
prior invitasse, et liquidam in patulo marmore
posuisse sorbitionem, quam nullo modo
gustare esuriens potuerit ciconia.
Quae, vulpem cum revocasset, intrito cibo
plenam lagonam posuit; huic rostrum inserens
satiatur ipsa et torquet convivam fame.
Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
‘Sua quisque exempla debet aequo animo pati’

Sententiam adscribas

Inscriptio electronica tua publici iuris non fiet.