Sessio tertia anni academici 2020-2021

Tertiam sessionem celebravimus die 8° mensis Decembris horā 7 vespertinā Britannicā.

Res in sessione tractatae

I. Singuli de hieme aliquid narrant.

II. Ludus. De accusativo cum infinitivo

Gaudeote hoc fecissete bene receptum esse
te hoc facerete bene recipi
te hoc facturum essete bene receptum iri

III. Fabula sumpta ex Facetiis Pogii Bracciolini

216 De Episcopo Hispano Qui Comedit Perdices Pro Piscibus

Episcopus Hispanus iter faciens die Veneris ad hospitium divertit, missoque servo qui pisces emeret, hic non reperiri eos venales, sed duas perdices patrono retulit. Ille eas emi et simul coqui, ac in mensam deferri jussit. Admiratus servus, qui eas emptas pro die Dominico crederet, quaesivit ab Episcopo, num eas esset esurus, cum tali die carnes essent prohibitae. Tum Episcopus: ‘Pro piscibus,’ inquit, ‘utar.’ Multoque id magis admiranti responsum: ‘An nescis,’ ait, ‘me Sacerdotem esse? Quid est majus, ex pane corpus Christi facere, an ex perdicibus pisces?’ Factoque crucis signo, cum eas in pisces verti imperasset, pro piscibus usus est.

Poggius Bracciolinus (1380-1457)

IV. Fabula Aesopica

De piscatore quodam

Fons: Steinhowel 6.7 (textus ; textus cum annotationibus de fabula auctoreque)

Fons: Steinhowel 1501 (fons)

Omnia probe fiunt, que suo tempore fiunt.
De hoc audi fabulam. Piscator quidam piscandi inexpertus tibiis ac rethe assumptis iuxta maris littus accedit atque saxo quodam super existens, primis tubicinare cepit, putans cantu se pisces facile esse capturum. Verum cantu cum nullum consequeretur effectum, depositis tibiis rethe in mari dimittit, ac pisces cepit perplures. Sed cum ex rethe pisces extraheret, atque eos saltantes perspiceret, non insulse ait: O improba animalia, dum ad tibiam cecini, saltare noluistis, nunc quia canere cesso saltus datis assiduos!
Ergo omnia suo tempore melius fiunt.

(Heinrich Steinhöwel, 1412-1482)

Sententiam adscribas

Inscriptio electronica tua publici iuris non fiet.