Sessio septima anni academici 2020-2021

Septimam sessionem celebravimus die 14° mensis Aprilis horā 7 vespertinā Britannicā.

Res in sessione tractatae

I. Singuli sodales narrant de lingua quam addiscere adhuc velint

II. De Asterige

III. De Kalevala Latina

Cantio XI

1Tempus est, ut vir festivus
Ahti nomen narretur.
Ahti quidem Insulanus,
Lempis filius lascivus,
5atriis in altis crevit
apud caram genetricem
in latissimo recessu
promuntorio sub longo.
Puer piscibus nutritus
10Ahti percis bene crevit.
Vir egregius evasit,
rubicundulus colore,
ratione qui valebat,
rebus omnibus praestabat;
15sed est paulum depravatus,
malis moribus corruptus:
semper feminas secutus,
in nocturnis ludis ludens
in choreis comatarum.
20exsultabat puellarum.

Kylli nomine puella,
Insulana virgo florens,
atriis in altis crevit,
adolevit satis amplis,
25residens ad genitorem
in sedilibus posticis.
Fama crebruit crescentis:
Proci procul advenerunt
In puellae domum pulchram
30virginis in villam claram.
Filio Sol illam petit:
noluit ad Solem ire,
ut cum Sole resplenderet
in laboribus aestivis.
35Luna filio petivit:
noluit ad Lunam ire,
ut cum Luna colluceret,
circum caelum vagaretur.
Stella filio petivit:
40noluit ad Stellam ire,
ut per noctes permicaret
hibernalibus in caelis.

Ex Esthonia venerunt
et ex Ingria procatum:
45virgo noluit abire
et procantibus respondit:
“Aurum est expensum frustra,
pessum periit argentum!
In Esthoniam non ibo
50nec ituram me promitto,
ut impellam remis aquam,
subigo vel conto cymbam,
comedam Esthonum pisces,
suppam sorbeam Esthonum.
55Nec in Ingriam abibo
ad adruptas tristes ripas,
ubi fames est extrema:
fames ligni, fames tigni,
fames aquae, fames frugis,
60fames panis et secalis.”

Vir lascivus Lemminkäinen
Kaukomieli, homo bellus,
proficisci profitetur
florem Insulae procatum
65illam virginem venustam,
plexis crinibus decoram.
Mater voluit vetare,
vetus mulier monebat:
“Noli petere, mi fili,
70meliores quam es ipse!
Te non amant approbare
in familiam superbam.”
Vir lascivus Lemminkäinen
Kaukomieli, homo bellus:
75“Si non,” inquit, “sum superbus”
neque magna stirpe natus,
procor forma mea fisus,
quia corpus me commendat.”

Mater pergit prohibere
80Lemminkäinen proficisci
in familiam superbam,
amplam stirpem Insulanam:
“Illic virgines illudent,
feminaeque te ridebunt.”
85Nihil curat Lemminkäinen!
Verbis ita fere fatur:
“Risus virginum compescam
cacchinosque feminarum:
cum compressu fecundatae
90sinu filium fovebunt,
reprimetur omnis risus,
maledicta finientur.”

Mater verbis ita fatur:
“Vae me feminam misellam!
95Mulieribus stupratis,
Castis feminis compressis,
rixa gravis oriatur,
magnum bellum exardescat !
Omnis Insulae iuventus,
100centum ensibus praecincti
irruant in te misellum,
te circumdent derelictum.”
Nihil curat Lemminkäinen
Admonentem genetricem!
105Capit optimum caballum,
Equulum electum parat;
Curru vehitur veloci
inclitum in illum vicum
florem Insulae procatum
110eius virginem venustam.

Sententiam adscribas

Inscriptio electronica tua publici iuris non fiet.