Sextam sessionem celebravimus die 2° mensis Martii horā 7 vespertinā Britannicā.
Res in sessione tractatae
I. Novi sodales de se ipso narrant.
II. De Asterige
III. Sententiae Publilii Syri
Amor otiosae causa sollicitudinis.
Avidum esse oportet neminem, minime senem.
Animo virum pudicae, non oculo eligunt.
Amantium ira amoris integratio est.
Amantis ius iurandum poenam non habet.
Amans, sicut fax, agitando ardescit magis.
Amor, ut lacrima, ab oculo oritur, in pectus cadit.
Animo imperabit sapiens, stultus serviet.
Amicum an nomen habeas, aperit calamitas.
Amori finem tempus, non animus facit.
Bis est gratum quod opus est, ultro si offeras.
Bonarum rerum consuetudo pessima est.
IV. Fabulae Phaedri
2.2. Anus Diligens Iuvenem, Item Puella
A feminis utcumque spoliari viros,
ament, amentur, nempe exemplis discimus.
Aetatis mediae quendam mulier non rudis
tenebat, annos celans elegantia,
animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
ambae, videri dum volunt illi pares,
capillos homini legere coepere invicem.
qui se putaret fingi cura mulierum,
calvus repente factus est; nam funditus
canos puella, nigros anus evellerat.
V. Kalevala domi legenda
Cantio XI
1Tempus est, ut vir festivus
Ahti nomen narretur.
Ahti quidem Insulanus,
Lempis filius lascivus,
5atriis in altis crevit
apud caram genetricem
in latissimo recessu
promuntorio sub longo.
Puer piscibus nutritus
10Ahti percis bene crevit.
Vir egregius evasit,
rubicundulus colore,
ratione qui valebat,
rebus omnibus praestabat;
15sed est paulum depravatus,
malis moribus corruptus:
semper feminas secutus,
in nocturnis ludis ludens
in choreis comatarum.
20exsultabat puellarum.
Kylli nomine puella,
Insulana virgo florens,
atriis in altis crevit,
adolevit satis amplis,
25residens ad genitorem
in sedilibus posticis.
Fama crebruit crescentis:
Proci procul advenerunt
In puellae domum pulchram
30virginis in villam claram.
Filio Sol illam petit:
noluit ad Solem ire,
ut cum Sole resplenderet
in laboribus aestivis.
35Luna filio petivit:
noluit ad Lunam ire,
ut cum Luna colluceret,
circum caelum vagaretur.
Stella filio petivit:
40noluit ad Stellam ire,
ut per noctes permicaret
hibernalibus in caelis.
Ex Esthonia venerunt
et ex Ingria procatum:
45virgo noluit abire
et procantibus respondit:
“Aurum est expensum frustra,
pessum periit argentum!
In Esthoniam non ibo
50nec ituram me promitto,
ut impellam remis aquam,
subigo vel conto cymbam,
comedam Esthonum pisces,
suppam sorbeam Esthonum.
55Nec in Ingriam abibo
ad adruptas tristes ripas,
ubi fames est extrema:
fames ligni, fames tigni,
fames aquae, fames frugis,
60fames panis et secalis.”
Vir lascivus Lemminkäinen
Kaukomieli, homo bellus,
proficisci profitetur
florem Insulae procatum
65illam virginem venustam,
plexis crinibus decoram.
Mater voluit vetare,
vetus mulier monebat:
“Noli petere, mi fili,
70meliores quam es ipse!
Te non amant approbare
in familiam superbam.”
Vir lascivus Lemminkäinen
Kaukomieli, homo bellus:
75“Si non,” inquit, “sum superbus”
neque magna stirpe natus,
procor forma mea fisus,
quia corpus me commendat.”
Mater pergit prohibere
80Lemminkäinen proficisci
in familiam superbam,
amplam stirpem Insulanam:
“Illic virgines illudent,
feminaeque te ridebunt.”
85Nihil curat Lemminkäinen!
Verbis ita fere fatur:
“Risus virginum compescam
cacchinosque feminarum:
cum compressu fecundatae
90sinu filium fovebunt,
reprimetur omnis risus,
maledicta finientur.”
Mater verbis ita fatur:
“Vae me feminam misellam!
95Mulieribus stupratis,
Castis feminis compressis,
rixa gravis oriatur,
magnum bellum exardescat !
Omnis Insulae iuventus,
100centum ensibus praecincti
irruant in te misellum,
te circumdent derelictum.”
Nihil curat Lemminkäinen
Admonentem genetricem!
105Capit optimum caballum,
Equulum electum parat;
Curru vehitur veloci
inclitum in illum vicum
florem Insulae procatum
110eius virginem venustam.